12e Dimanche après la Pentecôte

Rembrandt van Rijn, Le Bon Samaritain (1632-1633)
Deus, in adjutórium meum inténde : Dómine, ad adjuvándum me festína : confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.

(v.) Avertántur retrórsum et erubéscant : qui cógitant mihi mala.

La Roë, 27 août 2017


Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus eius in ore meo. * In Dómino laudábitur ánima mea : áudiant mansuéti, et læténtur.

La Roë, 27 août 2017


Alleluia.

(v.) Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te.

La Roë, 27 août 2017


Precátus est Moyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit : Quare, Dómine, irascéris in pópulo tuo ? Parce iræ ánimæ tuæ : meménto Abraham, Isaac et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.

La Roë, 27 août 2017


De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra : ut edúcas panem de terra, et vinum lætíficet cor hóminis : ut exhílaret fáciem in oleo, et panis cor hóminis confírmet.

La Roë, 27 août 2017


Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei Genitrix.

Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

La Roë, 27 août 2017

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *