2e dimanche de l’Epiphanie

Paolo Veronese, Les Noces de Cana (1562/63)

Misit Dóminus verbum suum, et sanávit eos : et erípuit eos de intéritu eórum.

V/. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius : et mirabília eius fíliis hóminum.

La Selle, 14 janvier 2018


Dicit Dóminus : Implete hýdrias aqua et ferte architriclíno. Cum gustásset architriclínus aquam vinum factam, dicit sponso : Servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc signum fecit Iesus primum coram discípulis suis.

La Selle, 14 janvier 2018


Puer nobis nascitur
Rector angelorum;
In hoc mundo pascitur
Dominus dominorum.

In præsepe ponitur
Sub fœno asinorum.
Cognoverunt dominum
Christum regem cœlorum.

Hinc Herodes timuit –
Magno cum dolore,
Et pueros occidit,
Infantes cum livore.

Qui natus est ex Marie –
Die hodierna
Ducat nos cum gratia
Ad gaudia superna.

O et A et A et O
Cum cantibus in choro,
Cum canticis et organo,
Benedicamus domino.

La Selle, 14 janvier 2018

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *