Nativité du Seigneur

Puer natus est nobis, et filius datus est nobis : cujus imperium super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus.

(ps.) Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit.

La Selle, 25 décembre 2016


Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri : jubilate Deo omnis terra. Notum fecit Dominus salutare suum : ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.

La Selle, 25 décembre 2016


Laetabundus
exsultet fidelis chorus.
Alleluia.

Regem regum
intactae profudit thorus:
res mirranda.

Angelus consilii
natus est de virgine:
sol de stella.

Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.

Sicut sidus radium,
profert Virgo Filium,
pari forma.

Neque sidus radio,
neque mater filio,
fit corrupta.

Cedrus alta Libani
conformatur hyssopo,
valle nostra;

Verbum ens Altissimi
corporari passum est,
carne sumpta.

Isaias cecinit,
Synagoga meminit,
numquam tamen desinit
esse caeca.

Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus;
Sibyllinis versibus
haec praedicta.

Infelix, propera,
crede vel vetera:
cur damnaberis,
gens misera?

Quem docet littera,
natum considera:
ipsum genuit puerpera.
Alleluia.

La Selle, 25 décembre 2016


Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terrarum, et plenitudinem ejus tu fundasti : justitia et judicium præparatio sedis tuæ.

La Selle, 25 décembre 2016


Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.

La Selle, 25 décembre 2016

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *