Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice : líbera me de ore leonis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
V. Deus, Deus meus, réspice in me : quare me dereliquísti ? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
La Selle, 25 mars 2018
Deus, Deus meus, réspice in me : quare me dereliquísti ?
V/. Longe a salúte mea verba delictórum meórum.
V/. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies : in nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
V/. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël.
V/. In te speravérunt patres nostri : speravérunt, et liberásti eos.
V/. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt : in te speravérunt, et non sunt confusi.
V/. Ego autem sum vermis, et non homo : oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
V/. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me : locúti sunt lábiis et movérunt caput.
V/. Sperávit in Dómino, erípiat eum : salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
V/. Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me : divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt mortem.
V/. Líbera me de ore leónis : et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
V/. Qui timétis Dóminum, laudáte eum : univérsum semen Iacob, magnificáte eum.
V/. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra : et annuntiábunt cæli iustítiam eius.
V/. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.
La Selle, 25 mars 2018
Pater, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum : fiat volúntas tua.
La Selle, 25 mars 2018