Cantémus Dómino : glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. Allelúia, allelúia.
V/. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.
La Roë, 5 mai 2019
Allelúia, allelúia.
V/. Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum : manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in æternum.
Allelúia,
Allelúia. V/. Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum. Allelúia.
La Roë, 5 mai 2019
Benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes : Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificentia pópuli nostri. Allelúia.
La Roë, 5 mai 2019
Si ambulávero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu. Allelúia.
La Roë, 5 mai 2019
Alleluia ! Alleluia ! Alleluia !
V/ Alléluia ! Alléluia ! Alléluia !
O filii et filiæ,
Rex coelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie. Alleluia !
Et mane prima sabbati
Ad ostium monumenti
Accessérunt discipuli. Alleluia !
Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia !
In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
Quia surrexit Dominus. Alleluia !
Et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius,
Ad sepulcrum venit prius. Alleluia !
Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia !
In intelléxit Didymus
Quia surrexerat Iesus,
Remansit fere dubius, Alleluia !
Vide Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluia.
Quando Thomas vidit Christum,
Pedes, manus, latus suum,
Dixit, Tu es Deus meus. Alleluia.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter credidefunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio!
Benedicamus Domino. Alleluia.
De quibus nos humillimas
Devotas aeque debitas
Deo dicamus gratias. Alleluia.
La Roë, 5 mai 2019