Pâques

Resurrexi et adhuc tecum sum. Posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scienta tua.

(ps.) Domine probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

La Roë, 5 avril 2015


Victimæ paschali laudes immolent Christiani. Agnus redemit oves : Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
Mors et vita duello conflixere mirando : dux vitæ mortuus regnat vivus.
Dic nobis Maria, quid vidisti in via ?
Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis : Angelicos testes, sudarium, et vestes. Surrexit Christus spes mea : præcedet suos in Galilæam.
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere : tu nobis, victor Rex, miserere. Amen. Alleluia.

La Roë, 16 avril 2017


Terra tremuit et quievit dum resurgeret in judicio Deus.

La Roë, 5 avril 2015


Pascha nostrum immolatus est Christus : itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis.

La Roë, 5 avril 2015

La Roë, 16 avril 2017


La Roë, 17 avril 2016

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *